Oktawa Najświętszego Serca Pana Jezusa

Akt poświęcenia się Najświętszemu Sercu Pana Jezusa
(AAS 1925)

Iesu Dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum humillime provolutus. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem Tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie Sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere numquam; Te, spretis mandatis Tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Jesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos. Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a Te, sed etiam prodigorum filiorum qui Te reliquerunt: fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor. Rex esto eorum omnium, qui in tenebris idololatriae aut islamismi adhuc versantur, eosque in lumen regnumque tuum vindicare ne renuas. Respice denique misericordiae oculis illius gentis filios, quae tamdiu populus electus fuit; et Sanguis, qui olim super eos invocatus est, nunc in illos quoque, redemptionis vitaeque lavacrum, descendat. Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula. Amen.


Papież Leon XIII poświęcenie Najświętszemu Sercu Pana Jezusa (11 VI 1899) nazwał najważniejszym aktem swojego pontyfikatu.

Nadesłane przez kapłana katolickiego.


Tekst polski Aktu poświęcenia – tutaj